Latin
Chapter 12
Jerome, Regula Monachorum [Altera Editio] 12.2
Unproofread scanNot analysed yet
Testor Deum quod mihi ab eo sollicite percunctanti, tanta simplicitas et humilitas est reperta, quod ex tuncincepi ducere monasticam vitam. Nam sic devote, sic affectanter, sic hilariter continuis diebus explebat tam insolitum opus, ut sibi videretur post expletionem captare omnem gloriam. Quinimmo in hujus operis fatigatione, minime contentus, pene molestabat patrem: ut medio tempore novos induceret labores, ei opera perficienda per eum. Quid ego vagor per singula? non est opus exponere, quidquid in similibus continue exercetur a mpnachis. Hoc unum apud omnes observationis præcipuum est, 'et celebre per Ægyptum, ut nullum nisi obedientem et humilem ad omnes labores perficiendos et opera suscipiant. Quatenus domita caro ex gravedine, cogitationibus vanis et voluptatibus non vacet ex otio. Teneatis firmissime, quod omnis concupiscentiae et immunditiæ atque peccati mater est otiositas.