Latin
Chapter 13
Jerome, Regula Monachorum [Altera Editio] 13.1
Unproofread scanNot analysed yet
Hanc sanctam stultitiam slultamque sapientiam, quotidie in monasteriis discite, filiæ, quam sancti in eremo vos docent rustici. Subtilia et alta nolitesapere: sed superbis et tumidis sæculi ea relinquite, ut post peractum incipiant noscere quod littera occidit, spiritus viviftcat: et quod Deus elegit abjecta et infirma. Hanc saepe scholarn intrate: quocumque die et quacumque nocte ex his novam discite lectionem. Non otium, non torpor, et ignavia vos ad Dei servitia tepidas et frigidas reddat. Semper aut officiis, aut orationibus, aut manuum operibus sanctis, caeterisque laboribus fatigatum corpus, requiem et refocillationem, non voluptatem exquirat. Sed cavete potissime ne quid operis vanitatis vestris versetur in manibus: inmundus reputatur, qui immundum quidquam tetigerit, vel morticinum. Non deaurata marsupia, non cingulos, non etiam chirothecas, quae omnia lascivæ et superbae mentes exoptant. Horreat Deo dicatum cor talia scire: sed aut sacri codices, vel legendo, vel scribendo genua premant: aut hortulorum cultus exerceatur, aut aliud sanctum opus et utile: ut ex relaxatione quadam refocillatus spiritus, ad divinum ardorem fortius accendatur.