Latin
Proœmium
Jerome, Regula Monachorum [Altera Editio] 2
Unproofread scanNot analysed yet
Sed, prædilectæ filine, et si justum et sanctum est, quod petitis a patre: patris tamen ncgat actas, prohibet insufficientia, licet ingerat charitas. Stupent oculi palpitantes in tenebris, horret naturæ phrenesi inconstans manus peragere juvcnilia. Hortatur tamen semper charitatis ardor, ne parcatur labori, unde tantus colligitur fructus: quem non putarem in vobis carpere, quæ Scripturis de Domini voluntate melius estis edoctae, ut blandimenti aliquid fatear, licet veritatis, nisi ad alias succedentes per tempora informandum traheretur tantus hic labor. Yincat igitur duellum hoc charitas: quae ipsum invincibilem vicit, ut immortalis moreretur pro nobis. Verum frustra hæc speratur victoria in tanta impossibilitate naturæ, nisi devotae orationes filiarum adsint: quibus Deus paruit in tantum ab antiquo, ut etinm eum poeniteret eorum quae primitus minando spoponderat, quamvis poenitere non possit.