Latin
Chapter 22
Jerome, Regula Monachorum [Altera Editio] 22.2
Unproofread scanNot analysed yet
Si quem alicui detrahentem audieritis, procul fugientes, dimittite ut serpentem: ut verecundia victus, discat de factis aliorum silere. Muliercularum quarumdam solet esse moris, ut plurimum aut semper garrulae, nihil secretum habeant quod audiunt: immo potius quod saepe nesciunt, dicunt, nihilque scandali seminarium norunt tacitum tenere: hinc inde aut proferentes verba nociva, aut seminantes discordiam, aut audientes alios ad detractionem incitant: aut maledicta confirmant, ut duplicis delicti reae habeantur. In hoc conventu ancillarum Dei, muliebris omnis expellatur infirmitas. Illud Jacobi verbum in corde vestro multoties repetatur in die: Si quis putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, aed seducens cor suum: hujus vana eat religio. Religio igitur sancta non potest esse in loquacibus, quae nullo possunt tempore silere, nec abstinere ab inutilibus verbis. Ex hoc euim in eremo sancti patres edocti, summa cum diligentia observant sancta silentia, tamquam sanctae contemplationis causam.