Latin
Chapter 22
Jerome, Regula Monachorum [Altera Editio] 22.3
Unproofread scanNot analysed yet
Plures me reperisse non ambigo, qui per septenium nullum prorsus verbum homini alteri emiserant: scientes quod non in commotione Dominus potest haberi. Propterea volo, charissimae, ut in conventu vestro, ter aut pluries in hebdomada, exceptis festivitatibus, loqui omnino, nisi urgente causa perutili et necessaria, nullatenus liceat, nec simul, nec cum aliis extra. Diebus vero omnibus, quibus et pro remedio, et pro salute loqui conceditur: non singulis horis vacandum est verbis, quae vix proferri sine peccato possunt: sed haec inviolabilis observatio vigeat, quod singulis noctibus post peractam horam Completorii, usque post Missam, et a Tertiis usque ad Nonam, sacra observentur silentia: quatenus et linguae Deum laudandi concedatur Ope portunitas, et inutilia verba penitus abscindantur. In choro vero Ecclesiae ad divinas laudes parato, dormitorio, coenaculo, claustro, ac capitulo, pmni tempore loqui non doceat: nisi ea ad quæ ordinata sunt loca in laudibus Dei: ut jam et tempus et locus religionis vestræ praedicent sanctiiatem, et loquacibus compunctionem ingerant, et intrandi ad societatem vestram, sancta desideria incitent, et affectus ad coelestia moveantur.