Latin
Chapter 24
Jerome, Regula Monachorum [Altera Editio] 24.1
Unproofread scanNot analysed yet
Credite, charissimae, credite seni pene omnia experto: non possunt claudi sensus vestri extrinseci in tumultibus hominum. Si color opponatur oculo, nequaquam potest non videre oculus: sic et auris non audire sonos non potest: ideoque In silentio et quiete, cogitationes perversae vitantur, quae separant nos a Deo. Propterea hortor vos et moneo, ut non nisi sanctarum mentium audire verba velitis: non nisi pudicas et honestas facies quas macerant pancta jejunia, liceat intueri. Sic rarus vir appareat: sic rara de viro mentio habeatur, ut puellulae vestrae pene virilem sexum ignorent. Non animal certe masculum coenobii limites transeat, ut omnis cesset occasio loqucndi de maribus. Sic pudlca, sic casta verba in omni colloquio sancia personent ora, ut generationis modus et ortus juvencularum lateat corda- Haec profecto catena diaboli est, quam sI abstuleritis de medio vestri, non extendendo digitum ad inquirendum omnia per curiositatem: et desieritis loqui quod non prodest: ct per longa silentia non inveniatur vestra voluntas, ut loquamini sermones inutiles: tunc orietur in tenebris lux vestra, et erunt tenebrae sicut meridies: et erit vobis a Domino requies, qualem mundus iste non novit. Etimplebitur splendoribus anima vestra: quos obtenebratae mentes caligine saeculi apprehendere neqneunt.