Latin
Chapter 24
Jerome, Regula Monachorum [Altera Editio] 24.2
Unproofread scanNot analysed yet
Felix itaque anima quae, spreto turbine saeculi, pertransiens corporis claustra, illius summae et incomprehensibilis lucis potest aliquali illustrari radio. Sic duice, sic jucundum est solatium, quod de, spiciant protinus cuncta terrena. Mors formidabilis universis animantibus terrae optatur pro gloria, ut limpidius liceat intuerl: quod modica hora visum, tam delectabile et jucundum sentitur. Sic itaque agite, charissimae, adimplete quæ estis professae: gaudete, quia potestis. Non vos viri, non fliiorum, non supellectilis cura, non caeterum maritale onus molestat. Hominum consortia sic fugite: sic sæcularia omnia expellite, ut nequaquam perveniat ad vos quidquid agitur in saeculo. Solus sponsus vester Christos, strictis vestris fruatur amplexibus. Solæ eum solo sponso, aut lectionibus sacris, aut sanctis meditationibus secum confabulemini, et ipse vnbiscum.'