Latin
De horis vespertinis, et Completorio
Jerome, Regula Monachorum [Altera Editio] 3-2
Unproofread scanNot analysed yet
Post Completorium vero nihil aliud quam silentium sentiatur, ut sorores quietae semotae totaliter corporeis sensibus quae in praeterito tempore divinis audierunt lectionis, ruminent mente, et restringant in corde. Hæc meditans unaquæque suam cellulam adeat, benedictione matris suscepta, et religionis habitum gestans, ut si natura exegerit se in stratu ad quiescendum componat. Si vero dormientem daemon insequi coeperit quam vigilantem metuerat, si illusiones immiserit, si turpia cogitatui opposuerit, mox ut Dei sponsa persenserit, exsurgat, cedatque ignaviae et sopori velox excubitus. Inde protinus horrendum et tremendum diabolo signum crucis opponat, sponsi dilecti invocet auxilium, et sponsIs zelotypus, qui nimio zelo sponsam custodit, exsurget protinus in auxilium sponsse suae. Scuto circumdabit eam, ne jam timeat a timore nocturno. Et cadent statim a latere ejus mille, et decem millia a dextris ejus: nec; appropinquabunt ad eam. Postremo angelis suis mandabit, ut custodiant eam in omnibus viis ejus, ne forte offendat ad lapidem pedem suum.