Latin
Chapter 40
Jerome, Regula Monachorum [Altera Editio] 40.1
Unproofread scanNot analysed yet
Balnearum mollitiem, caro sponsae Dei non sustipiat. Harum usus castis corporibus non competit. Satis nos ipsi experti quotidie quantus in membris nostris libidinis ignis exurat, sentimus, etiam si ignis fomenta auferantur pro posse. Nimis est demens et fatuus, qui materiam preparans igni ad incendiuin, non vult ut ardeat. Ista decent miserrimas mulierculas, cum periclitantur naufragio partus. Tamen si extrema necessitas inOrmanti consuluerit, servato omnis pudicitiae honore, cum omni modestia fiat. Alias in servis Dei talia cogitare sit nefas. Summopere servetur in vobis, ut erga infirmantes sorores, cum omni sollicitudine, omnis exhibeatur cura hospitalitatis, et praebeantur integrae et totius pietatis obsequia. Si periculum exegerit, medicum sobrium et pudicum, et oni suspicione carentem, protinus consulant: et quae mandaverit sanitati congrua, omni domus necessitate postposita, benigne fiant. Si vero desunt necessaria: vendantur quae monasterii sunt, ne temporale aliquod misericordiarum impediat opera.