Latin
Chapter 8
Jerome, Regula Monachorum [Altera Editio] 8.1
Unproofread scanNot analysed yet
Propter quod hortor, moneo et oro vos, charissimæ et dilectissimae filiæ, quae jam mortuae estis et sepultae cum Christo: quae jam carne contempta cum ejus gloria, cognito quod omnis caro fenum, et ejus gloria flos feni (lsai. XL, 9), ad novitatem vitae spiritus estis renatae: non ex corruptibili semine, sed incorruptibili, per verbum Dei viventis et permanentis in aeternum: ut tamquam peregrinæ et advenae abstineatis vos ab omnibus desideriis carnalibus, quae militant adversus animam: subjicientes vos in omni obedientia et timore, et reverentia praepositae matri vestrae: ut jam omnino nihil aliud velle vel nolle alicui liceat, nisi quae abbatissa domus mandaverit facienda: nihil grave, nihil importabile videatur, si jussu propriae non concordet voluntati. Vere obediens, et qui pro Christo caret omni arbitrio voluntatis, nihil novit difficile, nihil injustum.