Latin
Chapter 8
Jerome, Regula Monachorum [Altera Editio] 8.2
Unproofread scanNot analysed yet
Mementote, charissimae, quoniam Christo in vestrae religionis ingressu, dimisistis omnem volendi et nolendi licentiam, nisi quae ejus vices gerentes ordinarent de vobis. Obeditis enim Christo firmissime, cum praepositae matri vobis parere studetis. Tunc enim sponso Christo, cui desponsatae fidem totam vovistis: praeter quem nullum ultra amatorem admittere in disponsatione jurastis: magis placentes estis, citiusque meremini duci ad thalamum, ut cum omni jucunditate dulcibus amplexibus astringamini: cum ejus studueritis in vicaria parere mandatis. Vicarii enim honor redundat in Deum. Sic jubet lex conjugii, ut sponsa sub lege sit sponsi. Æmulamini semper inter vos hac Dei aemulatione: certatim adinvicem altera conetur excedere alteram in obedientia. Non igitur est monasterium, non religiosi, non monachi, ubi subditis obedientia deest erga praelatum. Destructioni est corpus expositum, cum membra discordant a capite.