Latin
41.149 to 41.175
Jerome, Vita Malchi monachi 41.149-175
Unproofread scanNot analysed yet
O multo gravior expectata, quam illata mors! Rursus cum labore et timore lingua balbutit; et quasi clamante domino, mutire non audeo. Mittit servum, ut nos de specu trahat: ipse camelos tenet; et evaginato gladio, nostrum exspectat adventum. Interca tribus ferme vel quatuor cubitis introgresso famulo, nobis ex occulto tergum ejus videntibus (nam oculorum istiusmodi natura est, ut post solem umbras intrantibus, caeca sint omnia) vox per antrum sonat: Exite, furciferi; exite, mori…uri: quid statis? quid moramini? exito, dominus vocat, patienter exspectat. Adhuc loquebatur, et ecce per tenebras aspicimus leaenam invasisse hominem, et gutture suffocato, cruentum intro trahere. Jesu bone, quid tunc terroris nobis, quid gaudii fuit! Spectabamus, domino nesciente, hostem nostrum perire; qui cum videret illum moras facere, suspicatus est duos uni resistere. Sed et iram diff…rre non valens, sicut tenebat gladium ad speluncam venit; et clamore rabido servi increpans socordiam, prius a fera tenetur, quam ad nostras latebras perveniret. Quis hoc umquam crederet, ut ante os nostrum, bestia pro nobis dimicaret? Sublato autem illo metu, similis ante oculos nostros versabatur interitus; nisi quod potius erat rabiem leonis, quam iram hominis sustinere. Pavemus intrinsecus; et ne movere quidem nos ausi, praestolabamur eventum rei, inter tanta pericula, pudicitiae; tantum conscientia pro muro septi. Leaena insidias cavens, et visam esse se sentiens, apprehensum mordicus catulum matutina effeti, nobisque cedit hospitium. Neque tamen satis creduli, statim erumpimus: sed exspectantes diu, et egredi cogitantes, illius nobis figurabamus occursum. Periculo liberatus ad monachos redit. —Sublato ergo horrore, et illa transacta die, egredimur ad vesperam; vidimusque camelos, quos ob nimiam velocitatem dromedarios vocant, praeteritos cibos in ore volvere, et in alvum misso iterum retrahere. Quibus ascensis, et nova sitarcia, id est, annona refocillati, decima tandem die ad Romana per desertum castra venimus.