Latin
41.176 to 41.182
Jerome, Vita Malchi monachi 41.176-182
Unproofread scanNot analysed yet
Oblatique tribuno, rem ordine pandimus: inde transmissi ad Sabianum Mesopotamiae ducem, camelorum pretium accepimus. Et quia jam abbas ille meus dormierat in Domino; ad haec delatus loca me monachis reddo, hanc trado virginibus, diligens eam ut sororem, non tamen ei me credens ut sorori. Haec mihi senex Malchus· adolescentulo retulit. Haec ego vobis narravi senex, castis historiam castitatis exposui. Virgines castitatem custodire exhortor. Vos narrate posteris, ut sciant inter gladios, et inter deserta et bestias, pudicitiam numquam esse captivam: et hominem Christo deditum posse mori, non posse superari.