Latin
Incipit Vita
Jerome, Vita Sancti Pauli Eremitae 2.10
Unproofread scanNot analysed yet
Et post sanctum osculum residens Paulus. ·cum Antonio ita exorsus est: En quem tanto labore quaesisti, putridis senectute membris operit inculta canities. En vides hominem, pulverem mox futurum. Verum quia charitas omnia sustentat [Ver. sustinet], narra mihi, quaeso, quomodo [Ver. ,ut] se habeat humanum genus. An in antiquis urbibus nova tecta consurgant: quo mundus regatur imperio: an supersint aliqui, qui daemonum errore rapiantur [Al. capiantur]. Inter has sermocinationes suspiciunt alitem corvum in ramo arboris conj sedisse, qui inde leniter subvolabat, et integrum panem ante ora mirantium deposuit; post cujus abscessum: Eia, inquit Paulus, Dominus nobis prandium misit, vere pius, vere misericors. Sexaginta jam anui sunt quod [Al, ex quo] dimidii semper panis fragmentum [Ver. fragmen) accipio: verum ad adventum tuum, militibus suis Christus duplicavit annonam.