Latin
Incipit Vita
Jerome, Vita Sancti Pauli Eremitae 2.9
Unproofread scanNot analysed yet
Sed ut propositum persequar, Antonius coeptam regionem pergebat, ferarum tantum vestigia intuens, et eremi latam vastitatem. Quid ageret, quo verteret gradum, nesciebat. Jam altera effluxerat dies. Restabat unum, ut deseri se a Christo non posse confideret. Pernox secundas in ratione exegit tenebras: et dubia adhuc luce. haud procul intuetur lupam sitis ardoribus anhelantem, ad radicem montis irrepere. Quam secutus oculis, et juxta speluncam, cum fera abiisset, accedens, intro coepit aspicere [Ver. ms. coepit introspicere]: nihil curiositate proficiente, tenebris arcentibus visum. Verum, ut Scriptura ait, perfecta dilectio foras mittit timorem (I Joan. IV, 18), suspenso gradu et anhelitu temperato, callidus explorator ingressus, ac paulatim progrediens, saepiusque subsistens sonum aure cap…abat. Tandem per caecae noctis horrorem procul lumen intuitus, dum avidius properat, offenso in lapidem pede, strepitum concitavit: post cujus sonitum beatus Paulus ostium quod patebat occludens [Ver. recludens], sera obfirmavit Tunc vero Antonius pro [Al. prae] foribus corruens, usque ad sextam, et eo amplius horam, aditum precabatur dicens: Qui sim, unde, cur venerim, nosti. Scio me non mereri conspectum tuum: tamen nisi videro, non recedam. Qui bestias recipis [Al. suscipis], hominem cur repellis? Quaesivi, et inveni: pulso ut aperiatur. Quod si non impetro, hic [Ver. hic, hic] moriar ante postes tuos: certo sepelies vel cadaver. Talia perstabat memorans, fixusque manebat. Ad quem responsum paucis ita reddidit heros. (Virgil. ,AE neid. ,lib. II et VI.) Nemo sic petit, ut minetur …nemo cum lacrymis calumniam facit. Et miraris si non recipiam, cum moriturus adveneris? Sic arridens Paulus patefecit ingressum. Quo aperto, dum in mutuos miscentur amplexus, propriis se salutavere nominibus: gratiae Domino in commune referuntur.