Latin
Incipit Vita
Jerome, Vita Sancti Pauli Eremitae 2.15
Unproofread scanNot analysed yet
Referebat postea beatus Antonius tanta se velocitate, quod reliquum erat viae cucurrisse, ut ad instar avis pervolaret: nec immerito; nam introgressus speluncam, vidit [Ver. videt] genubus complicatis, erecta cervice, extensisque in altum man bns, corpus exanime. Ac primum et ipse vivere eum credens, pariter orabat. Postquam vero nulla, ut solebat, suspiria precantis audivit, in flebile osculum ruens, intellexit quod etiam cadaver sancti Deum, cui omnia vivunt, officio gestus precaretur.