Latin
Incipit Vita
Jerome, Vita Sancti Pauli Eremitae 2.16
Unproofread scanNot analysed yet
Christiana traditio. —Igitur obvoluto et prolato foras corpore, hymnos quoque et psalmos de Christiana traditione decantans, contristabatur Antonius, quod sarculum, quo terram foderet, non haberet. Fluctuans itaque vario mentis aestu, et secum multa reputans, dicebat: Si ad monasterium revertar, quatridui [Al. tridui] iter est: si hic maneam, nihil ultra proficiam. Moriar ergo, ut dignum est, juxta bellatorem tuum, Christe, et ruens, extremum halitum fundam. Talia eo animo volvente, ecce duo leones ex interioris eremi parte currentes, volantibus per colla jubis, ferebantur: quibus aspectis primo exhorruit. Rursusque ad Deum referens mentem, quasi columbas videret, mansit intrepidus. Et illi quidem directo cursu ad cadaver beati senis substiterunt, adulantibusque caudis circa ejus pedes accubuere: fremitu ingenti rugientes, prorsus ut intelligeres [Al. intelligeret] eos plangere, quo modo poterant. Deinde haud procul coeperunt humum pedibus scalpere; arenamque certatim egerentes, unius hominis capacem locum foderunt [Ver. effoderunt. Et]. Ac statim quasi mcrcedem pro opere postulantes, cum motu aurium cervice dejecta, ad Antonium perrexerunt, manus ejus pedesque lingentes. Ai ille animadvertit benedictionem eos a se precari. Ncc mora, in laudationem Christi effusus, quod mula quoque animalia Deum esse sentirent, ait: Domine, sine cujus nutu nec folium arboris defluit, nec, unus passerum ad terram cadit, da illis sicut tu scis. Et manu annuens [Al. innuens] eis, ut abirent, imperavit. ,Cumque illi recessissent, sancti corporis oneri [Al. onere] seniles curvavit humeros; et deposito eo effossam, desuper humum congregans. tumulum ex more posuit [Al. composuit]. Postquam autem alia dies illuxit, ne quid pius haeres ex intestati bonis non possideret, tunicam ejus sibi vindicavit, quam in sportarum modum de palmae [Al. palmarum] foliis ipse sibi contexuerat. Ac sic ad monasterium reversus, discipulis cuncta ex ordine replicavit; diebusque solemnibus Paschae et Pentecostes semper Pauli tunica vestitus est.