Latin
Incipit Vita
Jerome, Vita Sancti Pauli Eremitae 2.5
Unproofread scanNot analysed yet
5. Furtiva monetae officina. —Quod ubi prudentissimus adolescens intellexit, ad montium deserta confugiens, dum persecutionis finem praestolaretur [Al. praestolatur], necessitatem in voluntatem vertit, ac paulatim progrediens, rursusque subsistens, atque hoc idem saepius faciens, tandem reperit saxeum montem, ad cujus radices haud grandis spelunca lapide claudebatur. Quo remoto (ut est cupiditas hominum occulta cognoscere), avidius explorans, animadvertit intus grande vestibulum, quod aperto desuper coelo, patulis diffusa camis vetus palma contexerat, fontem lucidissimum ostendens: cujus rivum tantummodo foras erumpentem, statim modico foramine, eadem quae genuerat, aquas terra sorbebat. Erant praeterea per exesum [Al. saxeum] montem haud pauca habita…ula, in quibus scabrae jam incudes et mallei, quibus pecunia signatur, visebantur. Hunc locum AEgyptiorum litterae ferunt, furtivam monetae officinam fuisse, ea tempestate qua Cleopatrae junctus est Antonius.