Latin
Incipit Vita
Jerome, Vita Sancti Pauli Eremitae 2.6
Unproofread scanNot analysed yet
Igitur adamato (quasi quod a Deo sibi offerretur) habitaculo, omnem ibidem in orationibus et solitudine duxit aetatem. Cibum et vestimentum ei palma praebebat. Quod ne cui impossibile videatur, Jesum testor et sanctos angelos ejus in ea eremi parte; quae juxta Syriam Saracenis jungitur, et vidisse me monachos, et videre, e quibus unus per triginta annos clausus, hordeaceo panc et lutulenta aqua vixit, alter in cisterna veteri (quam gentili sermone Syri GUBBAM vocant) quinque caricis per singulos dies sustentabatur. Haec igitur incredibilia videbuntur his, qui non credunt omnia possibilia esse credentibus [ms. Ver. credenti].