Latin
Incipit Vita
Jerome, Vita Sancti Pauli Eremitae 2.7
Unproofread scanNot analysed yet
AEtas Pauli et Antonii. —Sed ut ad id redeam unde digressus sum, cum jam centum tredecim annos beatus Paulus vitam coelestem age. ret in terris, et nonagenarius in alia solitudine Antonius moraretur (ut ipse asserere solebat), haec in mentem ejus cogitatio incidit, nullum ultrase perfectum monachum [Al. monachorum] in. eremo consedisse. At illi per noctem quiescenti revelatum est esse alium interius [Al. ulterius et in terris] multo sc meliorem ad quem visendum deberet proficisci. Illico erumpente luce, venerabilis senex infirmos artus baculo regente sustentans, coepit ire velle quo nesciebat. Et jam media dies coquente desuper sole fervebat, nec tamen a coepto itinere abducebatur [Ver. ms. deducebatur] dicens: Credo in Deum meum, quod olim conservum, quem mihi promisit, ostendet. Nec plura his. conspicit [Al. conspicatur. Ver. ms. ,centauro] hominem equo mistum, cui opinio poctarum Hippocentauro vocabulum indidit. Quo viso, salutaris impressione signi armat frontem: Et heus tu, Inquit, quanam in parte hic servus Dei habitat? At ille barbarum nescio quid infrendens, et frangens potius verba quam proloquens, inter horrentia ora setis, blandum quaesivit alloquium. Et …exterae protensione manus cupitum indicat iter, et sic patentes campos volucri transmittens fuga, ex oculis mirantis evanuit. Verum haec utrum diabolus ad terrendum cum simulaverit, an (ut solet) eremus monstruosorum animalium ferax, istam quoque gignat bestiam, incertum habemus.