Latin
VSOTINGENSIS STVS
Joachim Camerarius, De solis defectu 4-2
Unproofread scanNot analysed yet
Mox ubi Sol medio rutilans decedet olympo,
Loraque ad occiduas pendula flectet aquas,
Gurgite sic properans demergere lumen libero,
Horas ut bis ad huc splendeat ille duas,
Tum tepido ueniens hunc Luna subibit ad austro,
Et radios terris illius eripiet.
Haec quicunque bonas exerces impiger artes,
Doctrinam studio persequerisque tuo,
Aspice signa oculis sed perpendentibus ipsa,
Non quibus haec obiter uulgus inane uidet,
Quorum aliqui insoliti terrentur imagine uisi,
Sed quorum haectangant, sunt quoque, corda parum.
At tu pieridum Coetus studiose sororum
Quorum coelestis pectore cura uiget,
Proposita aetherij nutu tibi talia Regis
Ignauis animis intueare caue,
Sed
httpissec
igil