Latin
VSOTINGENSIS STVS
Joachim Camerarius, De solis defectu 5
Unproofread scanNot analysed yet
Sed Simul &positus utriusque luminis, &quae
Tempora sint, coeli quaeque figura, nota.
Quodue oriens primo nunc surgat sidus ab ortu,
Quemue habeant proprium tristia signa locum,
Qua pecude eniteant fului de colchide uilli,
Claraque adaequatae qua iuga parte librae
Et reliquae effigies, quae circum sex bis olympum
Dant, medium obliquo qui secat orbe polum.
His ita, ceu par est, studiosa mente notatis
Ad curam monitus uertito deinde tuam.
Cogita &insuetas maneant quae euenta tenebras,
Quodue secuturum sit mala signa malum.
Regibus an fati casus minitentur acerbos,
An pariter terris bella famemque ferant.
Communi an populis immittant funere pestem,
Quidquid erit, foelix exitus esse nequit.
Ergo animis trepidis numen coeleste precemur,
Et poscamus opem supplice uoce Dei,
Qui ueluti coelum, terras, mare condidit unus
Sic etiam ualidis uiribus ipse regit.
Ille potest haec ad meliorem ducere finem
Et cum sole dies restituisse bonos.
Ille suum auxilium gaudet praebere uocanti
Et reprimit saeua corda superba manu.
quondam maris Isacidas seruauit ab undis Dum natat Aegyptus cum duce mersa suo. oquoque nunc fretos se nunquam deseret inter uantascunque mali temporis ille minas, XIIII. Calend. Aprilis. AN. XXXIX. Mensis Aprilis die XVIII. H. circ. III. lam laetum Veneris demittitur aethere tempus,