Latin
VSOTINGENSIS STVS
Joachim Camerarius, De solis defectu 6
Unproofread scanNot analysed yet
Atque aperit foetum fertilis aura solum.
Omnia iam propiore Deo sata, gramina, frondes
In uitam redeunt uiribus aucta nouam.
Pendet ab arboreo tenera lanugine ramo,
Pulcraque bachigero palmite gemma nitet.
Campus habet flores, &in hortis herba uirescit,
Spiritus &grato suauis odore uenit.
Spes bona nascentis mortalia pectora uictus,
Atque secuturae commoditatis, habet.
Scilicet hunc hilares degemus fructibus annum
Vberibus, pecoris copia mollis erit.
Copia erit uini ac frumenti. Copia, quarum
Rerum cunque frequens indiget usus, erit.
Sideris hoc spondent exordia talia uerni
Optaret uotis, qualia quisque suis.
Sed quis hic obducit nigror, inuoluitque tenebris
Heu modo splendentis lumina clara Dei?
Qua subito horrescit tellus caligine? &illa
Mutat sollicito gaudia nostra metu?
Huc age qui studijs tribuis tua tempora, &illi
Arti nomen habet quae bonitatis, ades.
Affer &ingenij tecum instrumenta libellos,
Graio quaeque uocant astrolabia sono.
Et canones, &distincto quadrante reuinctae
Molis onus paruae quae leue fila grauat.
Cur trepident proprio coelestia corpora regno,
Illa quid insolitas cogat obire uias?
Qua series rerum turbetur in ordine caussa,
Stato perpetuis ordine temporibus,
Vestigare libet, tantique exquirere casus,
Exitum, &obscuri significata poli.
QVEM numerum iste Dies, habeat quae nomina Mensis,