Latin
CAPUT III
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 10
Unproofread scanNot analysed yet
1O INSTITVT. MEDICINAE. nim neque bonam valetudinem tueri, neque causas morborum intelligere, neque signis quicquam deprehendere, neque morbum profligare poterit is, qui elementa corporis humani, quoque modo à pristino statu recedant, ignoraverit. Diximus medicinae finem esse sanitatem: ea vero sanitas corporis actiones secundum naturam commodas perficit. At quia corpus constat ex partibus similaribus &dissimilaribus, ideo sanitas alia similarium partium, alia dissimilarium: utraque ex commoda temperie eorum unde constructa sunt, sanitatem accipiunt. Sunt autem factae similares partes ex quatuor humoribus, atque illi ex quatuor elementorum temperamentis. ab elementis ergo &eorum temperamentis est incipiendum. Est igitur ELEMENTUM, minima pars eius cuius est elementum. Minima pars, id est simplicissima, quae in alias specie diversasslividi nequit. nam simplex de forma dicitur, ut minimum de quantitate: non autem datur minima quantitas. Quod autem simplex, id vel sensiri nostro ita videtur; vel ratione est simplex. quod ratione vero est simplex, definitur ab Aristotele esse corpus, quod in varia, specie diversa dividi nequit, quodque rem cui inest constituit. Differunt autem elementa à principijs universitatis: quod elementa ex se vicissim oriantur: principia autem nullo modo. Haec autem elementa &multa sunt contraria, idque demonstratur ex evidenti, ex ratione, ex evidenti; quod multi morbi diversis rationibus curentur; id autem fieri non posset, nisi homo ex varijs constaret elementis. Ita cum ex immoderata purgatione moriuntur, nullus ex sola bile velpituita purgata obiit.