Latin
CAPUT III
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 11
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterea ratione ita demonstratur: caro nostra si incidatur, aut ingenti aestu incandescat, acerbus dolor oritur; dolor autem sine mutatione rei sensilis, quae dolet, fieri nequit. caro igitur si doleat, mutatur; nihil autem mutatur, nisi sit in quod mutari possit. si igitur caro dolet, constabit ex multis elementis. Sed quot illa erunt? Ex sphaerici corporis circulari motu demonstramus quatuor esse, nec pauciora, neque plura: quod enim in circulum movetur, peripheriam ¢rum habeat necesse est; illa autem quae levissima suint in illo corpore sphaerico, tendunt ad circumferentiam; quae gravissima, ad centrum. ut autem illa duo corpore tungerentur, opus fuit. mediis quibusdam vinculis, quibus unum recta a medio, alterum ad medium ferretur. hinc aqua circa terram locum invenit, aër ad ignis regionem à natura locatus fuit. Plura autem his elementa esse nequeunt: neque enim motus illis assignari posset, neque locus in natura. Haec autem contraria esse debuerunt, ut pugna sese mutarent, &sic inde aliquid enasceretur. Nisi enim mutarentur, nihil inde magis quam ex atomis Democriti surgere posset. mutatio autem sine tactu fieri nequit.