Latin
CAPUT VI
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 100
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque &hoc solum possunt agere, significare nimirum, figurare, repraesentare. ut ducis imago nihil idem potest quod dux, exercitus instruere, in hostes educere, opem ferre; sed repraesentare solum ideam. Sic in speculis nulla fit alteratio ob res, hoc est, ob imagines conceptas; ita nec imaginatio nos mutat: est enim à summo Deo condita Imaginatio, ut repraesentet &exprimat significando. Quod si ergo in corpus cui inest nihilagit, quomodo ergo in alienum? Accedit etiam illud ab omni saeculorum memoria confirmatum, quod solae illae actiones extra efficiens aliquid efficiunt, quae in effectore non manent, sed transeunt in passum. sed imaginatio est actus manens in imaginante, quippe sensio quadam est, nec mutat aliquid, quemadmodum oculus non mutat parietis quem inspicit colorem. Effigies itaque in phantasia receptae nihil aliud