Latin
LIB. III. DE FACULTAT. IOI
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 101
Unproofread scanNot analysed yet
LIB. III. DE FACULTAT. IOI aliud faciunt quam referre &repraesentare id ex eo patet; Quod animal huiusmodi phantasmata nec intra se amplectitur, nec refugit, sed res ipsas extra se positas persequitur, quae quodam charactere expressa fuerant. Dicit Pomponatius Imaginatio in conceptu est efficax. est enim idea, ad cuius exemplar virtus formatrix foetum effingit. sic pannos pavonibus obtendunt varie pictos, ut pulli varient coloribus. Respondemus, externus calor incubantis pavonis non praebet formam, sed calorem roborat atque auget internum: alioqui nec ex anseris ovo incubans gallina excluderet anserem. Dicit iterum Pomponatius, liberi similes sunt parentibus: id sit ex imaginatione. Respondemus, id fieri vi seminis; etenim animalia quae pollent, vi imaginandi, caeca quamvis fuerint, tamen patribus similem prolem proferunt. Sic in hominum vita evenit: saepe procreatur qui caseum abominetur, quamvis id nunquam in mentem matri venerit, quod scilicet avus aut proavus eundem caseum fastidierint. Quare non imaginationi, sed semini id adscribendum. Sic &calculosi &podagrici nascuntur ex seminis inquinamento, dicit Pomponatius. foetus tamen afficitur à matre; igitur imaginatio in alienum corpus agit. Respondeo, foetus non est diversum corpus, nam eodem sanguine &spiritu alitur, &cum mollis massa sit, facile signatur: at quum adultior fuerit, rarissime notatur. etenim tunc ex repentina mutatione interficitur vel ejicitur. Accedit &illud, quod subiti terroris notas potius quam rerum petitarum signa excipiat foetus: at in illis trepidationibus, spiritus non inserviunt imaginationi: subito enim motu trepidat perculsum animal, antequam imaginetur.