Latin
LIB. III. DE FACULTAT. IOI
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 104
Unproofread scanNot analysed yet
Cum igitur imaginatrix facultas simulachra à sensibus hausta diu retinet, primarius sensus illam vim promit quae dicitur cogitatio, quae imaginum varietates discernit ac dijudicat: cumque exacte eas distinxit, tunc in opus erumpit conservatrix earum facultas quae illas cerebro imprimit citra materiae ullum vestigium, diciturque memoria, qua haec spectra aliquando inspicit, &se certo aliquo tempore ea vidisse meminit. Sunt itaque hae, nempe imaginatio, cogitatio, memoria, facultates primarii sensus, nobis cum belluis communes. at belluae nihil his sortiuntur praestantius. Cum autem his cogitationibus, &etiam vigiliis &laboribus exhauriantur spiritus animales, his DEUS Optimus Maximus vinculum iniecit, nempe somnum quod est vinculum primarii sensus: quo primario sensu sopito, &reliqui externi sensus consopiuntur. ab Aristotele definitur, facultatis animalis quies. hoc est, sensus communis vel primarii Finis somni, est restitutio virium &spirituum per vigilias exhaustorum. Causam materialem somni non videtur satis descripsisse Aristoteles, ut qui potius comatis quam somni attulerit.