Latin
LIB. III. DE FACULTAT. IOI
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 103
Unproofread scanNot analysed yet
Sed dicet quis: Scripsit Plutarchus, charadrium avem (quam icterum putant, alii galgulum, Hadrianus Iunius Rupicem vertit) ab icterico visam, croceam bilem ad se trahere, morboque laborantem liberare. Plutarchus eodem loco putat, invidiam imaginatione proprium tabefacere corpus, &etiam contaminare alienum: causamque harum rerum refert ad effluvia, quae ex tali surgentia corpore, ad alios &perveniunt, aliosque ladunt Respondeo; quamvis charadrios avicula attraheret bilem, tamen non liberaret à morbo; qui est obstructio &intemperies hepatis. Et quomodo effluvia ad se traheret charadrius, etenim oculis connivet, &caput sub alis condit? Sed dicat quis: Imprimunt fascinatores imagines dirarum imaginationum suarum spiritibus, unde fomitem fascini aliis invehunt. Respondemus, Vt Sole aërem relinquente nihil lucis in aëre remanet, sic nec spiritus ab anima deserti, quicquam cius habent luminis: ut cuneus ab artisice fice relictus, nullam cudendi vim habet.