Latin
I. HEURNII
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 111
Unproofread scanNot analysed yet
De his humoribus haec indaganda: quid humoris nomine intelligamus: quot &qui illi humores sint: quis eorum in corpore usus: &quae eorum propriae dotes. Humores sunt substantiam humidae, ex eorum, quibus vestimur, &poculentorum mistione genitae, ut exhaustum in corpore resarciatur. Sunt enim corpori familiares; ab his enim, ut dicit Hippocrates, constituri sumus& alimur. Hi sunt quatuor, Sanguis, Pituita, Bilis, Melancholia. Hos Hippocrates demonstravit omni tempore, omnique aetate in homine esse; etsi alii aliis temporibus uberius vel parcius dominatum teneant. Hi humores gignuntur ab hepate, ex chylo vi ventriculi praeparato; sola materiae &coctionis varietate distincti. Nam quae pars chyli temperatior est, in sanguinem ab hepare vertitur, quae modum ubique excedit, flava bilis; quae mediocritatem non attigit, pituita; quae vero ex coctione subsedit, melancholia dicitur. Humores hi universum ut corpus recte alant, rite comparati esse debent in substantia, qualitate, quantitate, loco, &mistione: certos enim in his limites habent, quos si desiderant, morbos praebent. Habent enim humores ambitus certos in calore, srigore, itizod gore, siccitate &madore, tenuitate, lentore, &in mixtione, ut eleganter demonstravit Hippocrates libro De veteri medicina. Sic bilis effluens ex proprio loco, erysipelata generat, &herpetes: pituita. oedemata: melancholia, cancros, sanguis effusus in pulmone, tabem.