Latin
I. HEURNII
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 112
Unproofread scanNot analysed yet
Chylus ex ventriculo ad hepar per mesaraicas venas labitur, ibique dummutatur, ob venarum angustias quae per hepar sparguntur, proxuime carnem hepatis attingit, &haemarosios vi, quae in hepate resedit, in sanguanem transformatur: sunt enim illae venae tenues admodum, hinc facile his subsidiis ab hepate coquitur. Sanguis duobus modis intelligitur: primo, pro omnibus quatuor humoribus qui in venis continentur, quibus apertis effluit sanguis quatuor humoribus praeditus, totum corpus nutriens. Secundo modo sumitur pro puro illo &sincero humore, qui proprie Sanguis dicitur; ab aliis tribus humoribus secretus. de illo hic agimus. Hic est substantia mediocri, media crassitie, colore rubeo, sapore dulci, quia à calore moderato genitus: calidus &humidus. Quod autem Galenus aliquando dixit, sanguinem inter cunctis humores esse calidissimum: id ita accipiendum, nisi bilis permista fuerit copiosissimo sanguini, nutrire non poterit. Ergo omnium succorum qui corpus nutriunt, ac partes calidioris temperiei efficiunt, solus sanguis est.