Latin
I. HEURNII
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 113
Unproofread scanNot analysed yet
Vere crescit: nam, dicit Hippocrates, ver eius naturae affine: argumento, quod eo tempore hominum vividus color maxume efflorescat, tum &dysenteriae &haemorrhagiae eveniant. Si autem sanguis putredine, vel alterius materiae mistione ab hi qualitatibus abeat, vitiosus dicitur: nam fit vel flavior, vel tenuior, vel calidior, vel amarior, vel salsior, pituitosior. Aristoteles ex Hippocratis libello De corde, sanguinem frigidum existimavit: ubi dicit Hippocrates, Sanguis natura non est calidus, ut nec alia quaepiam aqua, sed calescit. quasi dicat, sanguinem tantum calere spirituum permistione, alias natura frigidum; quia dicit Aristoteles, sangui etiam effusus coagulatur in aëre calido; coagnlatio est à frigore &siccitate. imo, inquit, sanguis calet, ut in lebete aqua fervens. Respondeo cum Galeno, non tantum frigida congelari: ut pix &resina monstrant. sed id si detur, Aristoteles tamen eam congelationem rejicit in fibras sanguinis. Quod ait sanguinem calere à corpore, quemadmodum aqua ex lebete; id hoc argumento labefactatur: quia detracto sanguine corpus refrigeratur, lebes effusa aqua non. ed by non. Dominatum sanguinis indicat color faciei rubicundus; habitissima constitutio corporis, sine multa copia adipis; miti &halituoso calore perfusus; ab exercitio inturgescens; animus hilaris; venae tumentes; suppressa evacuatio sanguinis; oculolorum venae rubentes; sudor copiosus. haec de sanguine.