Latin
CAPUT III
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 116-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT III. De Bile. ILIS substantia est tenuissima, le Nawa bilis. vissima, reliquis humoribus veluti flos vini supernatans. colore naturali est citrina, qualis color cernitur in malo citrio: calida &sicca: sapore amara: genita ex calore hepatis, &chyli materia ad flammam paratiore. respondet aestati, isto argumento, quod tunc morbi biliosi corpora nostra affligunt; ut febres ardentes, &vomitus biliosi. Omnia in corpore vsus. nostro gelido stringerentur rigore, nisi flava bilis obstaret. frigidiores partes caifacit, partibusque calidioribus una cum sanguine nutrimentum praebet: sanguinem fluxum reddit, ut prompte venas traiiciat. Bilis autem duplex est: Alia ad nutrien Duplex bilis. dum apta, quae dicitur Alimentaria, uti. lis, ized E lis, imo necessaria omnino. Alia supervacanea, quae aut naturalis aut contra naturam. Alimentaria bilis est quarta pars sanguinis, quae in venis est tenuissima. crassiores sanguinis partes attenuat, ut prompte per venas pervehantur: partesque frigidiores calfacit. Si languidior fuerit calor, bilis pallida generatur, quae ad citrinum colorem non surgit, uipote non satis excocta; cumque vi fracti caloris à sanguine secerni nequeat, vertitur in ichorosam humiditatem: hinc febres synochi non putridae. Bilis haec alimentaria non naturalis redditur vel propriae substantia corruptione: (unde herpetes, tertiana febres, &ardentes) vel alienae substantiae permistione (ut bilis sanguinea, pituitosa, melancholica.) Hinc bilis quadam crocen rubea, viridis &ad nigredinem tendens. Bilis supervacanea naturalis est ea quae à folliculo attracta, naturali modo extra venas subsistit, genita ex tosta bile alimentaria quae in venis continetur. &proprio ductu in intestina evacuatur, ut ea vellicatione ad egerendum excitet, &ut detergat pituitam muccosam quae est in intestinis. Bilis praeter naturam est quadruplex: vitellina, porracea, aeruginea, &isatodes. ut enim varie torretur, ita &multifariam coloribus insignitur. Vitellina similis est ovi vitello veteri& crudo; estque flavior, calidior, crassior flava bile: oritur ab ustâ flavâ bile, caloris vi. hinc ex flavo, igneum colorem; &ex renui substantia dissipata vi caloris, crassiorem suscepit consistentiam.