Latin
CAPUT III
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 117
Unproofread scanNot analysed yet
Vnde cum flava bile sit calidior, non videturAvicenna recte contendisse hanc fieri, quum miscetur portio pituitae, flavae bili; quia esset frigidior flava bile. at omnes medici calidiorem dicunt. Galenus dicit pallidam bilem fieri, cum miscetur flava bilis aqueae humiditati: vitellinam vero consumpta humiditate aquea. Plato in Timaeo, liquidum ichorem vocat hanc aqueam humiditatem. Diocles antiquus medicus dicit, omnibus humoribus peculiarem ichorem adesse; eo ichore quum spoliatur bilis, vi caloris, vitellina redditur. haec est sententia Galeni. Quod vitellina bilis non oriatur ex mixtionepituitae, ut putat Avicenna, his rationibus convincitur. Vitellina bilis est crassa &summe flava, ergo non sit permistione pituitae; nam haec pallidiorem redderet. pallidus color species tres auctione diversas sub se habet; harum summe intensam ξανθὴν, hoc est, fluvam vocant. colorem lumine remissum ὼ χρὸν, hoc est. pallidum: medium πυῤῥον, quod est rufsum, vocitant. Singulique suum ambitum habent ad inferiores gradus. Plato in Timaeo demonstrat πυρῥὲν, hoc est ruffum, ex flavi &fusci contemperatione produci; pallorem, flavi &albi copula generari.