Latin
CAPUT III
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 12
Unproofread scanNot analysed yet
opus igitur fuit tactibilibus qualitatibus. illae autem sunt: Acumen, Gravitas, Densitas, Calor, Frigus, Humiditas, &Siccitas. Acumen ut secat in partes minimas corpus. gravitasque ut contundit; ita nec ad aliam formam corpus traducere potest: argumento est nix, quae in minimas secta purtes, nix esse non desinet. At Calor &Frigus, rem quam tangunt mutant, aliamque rei formam inducunt. sic &(quamvis lentius) humiditas &siccitas. His ergo qualitatibus praevalebunt elementa, ut sese interimere possint, quo aliud aliquid nascatur. Sed hae qualitates non sunt praecipua elementorum formae, quia sensibus occurrunt, eosque foriunt. absurdum quoque esset simplici corpori duas tribuere formas, indeque componi corpus unum. Praeterea si caliditas &siccitas, quae sunt in igne, forent formae, profecto illae formae causa forent quod ignis esset rarus, levis, magnaque agendi potentia alijs praevaleret; itaque &medicamenta quae calida &sicca essent, levia esse deberent, levissima, &citissimae actionis: quod non ita est. Quare horum propria accidentia medici investigant. Ignis natura calidus, siccus, rarus, levis, eo purior quo calo Luna vicinior, multum formae, parum materiae habet.