Latin
CAPUT IV
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 120
Unproofread scanNot analysed yet
Huius succi duplex in corpore est finis, unus τοῦ εἶναι aπλῶς, Αlter τοῦ εὖ εἶναι, hoc est, ut sit animal simpliciter, ob fibras: &ut melius sit. Nam fibrosae siccaeque partes hoc nutriuntur cum affuso sanguine: &retinet spiritus &calorem. maxime per corpora circumfluit autumno. Supervacanea melancholia quae naturalis dicitur est crassior fax sanguinis: à liene prolectatur, ac ventriculo confert ad retentionem, &ad famem excitandam. Alia est praeter naturam, quae atra bilis dicitur, Galenus secundi naturalium facultatum ultimo, dicit, huic nullum nomen inditum fuisse, nisi quod eam quidam radentem &acidam appellarunt: quia acris sit in modum aceti, corpus &terram radit, &ebullitione fermentat terram. nam dicit, ex ustione acredinem ascivit ac in cinerem quasi abiit. nam naturalis supervacua est quasi faex non usta; at haec, quasi usta faex. Estque triplex, vel ex vitellina bile, vel ex sanguine, vel ex melancholico succo nascitur, Galenus libro secundo Naturalium facultatum dicit oriri, cum vel calore uruntur, vel putredine fervescunt. differunt calore, ut humor fuerit unde oriuntur. A melancholico succo quae sit atra bilis, ita differt à prisca sua natura; qua saex usta à non usta. nam acris evadit, &terram fermentat: non tamen ita ut illa atra bilis quae enata est ex vitellina bile; nam ea est omnium pessima: tanto malignior, quanto bilis est sueco melancholico acrior.