Latin
CAPUT IV
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 121
Unproofread scanNot analysed yet
in terram effusa, fermenti more eam attollit &radit; splendetque. haec in perniciem aegri semper excernitur: nam omni seri sui benignitate spoliata est ab aestu; quare effera, omnia corrodit &cancrosa efficit. Quae fit ex sanguine usto, omnium est mitissima. vi E sangnine. de Galenum ad Aphorismum decimumquartum, libri secundi Prorrhetican: &Hippocratem Deaëribus, locis, &aquis. Negat doctissimus Fernelius à sanguine fieri. Verum Galeno statuitur ea quae ex sanguine, somper mitior, quam quae à succo melancholico fit; igitur diversa. Aëtius etiam dicit omnem aetatem quartana corripi. Avicenna adiecit atram bilem ex pi. Numex pituita. tuita. Respondet Manardus 9. epist. 2 2. Progn. Hippocrates negat in ardentissimis febribus, &in thorace, partium omnium calidissima, atram bilem ex pituita oriri posse. Igitur nec unquam, nec usquam id eveniet: Et pueri qui epilepsia tentantur, nunquam fiunt melancholici. Equidem agnosco ex dulci pituita sanguinem, ex sanguine bilem &melancholiam gigni, &ex his tandem atram bilem: sed, ut pituita segregata à sanguine in atram abeat, negamus. Nam quae extreme distant, mutari in se invicem nequeunt nisi per media.