Latin
CAPUT IV
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 122
Unproofread scanNot analysed yet
sunt autem extremi colores albus &niger. albus non nisi per pallidum, rufum, flavum, rubrum, in nigrum mutari potest. Deinde, segregata à sanguine pituita, vel resolvitur in flatus aut aquam, vel concrescit in vitream, vel gypseam, aut corrumpitur in salsam. &usta pituita nunquam acescit. Signa sunt, hypochondrium sinistrum distentum flatubus, &c. apud Fernelium de signis; ibi omnium humorum signa pulchre refert. Succus melancholicus non concrescit: sanguis concrescit. Propriae itaque cuiusque succidotes, hae. Pituitae, ut in sanguinem coctione facescat, artusque riget. Bilis, ut excretricom vim intestinorum irritet, &à pituita ea liberet. Melancholiae, ut acerba vi ventrem tendens, firmet, &in amplexum ciborum cogat, dum coquantur. Sanguinis, ut nutriat &calfaciat: tantum enim caloris, quantum sanguinis obtinemus. sit stuSed dum nos haec, quaeso, memor medicam diosus, ut in exercitationem scopo, nihaec abducenda putet. Hoc enim mirum ad dignoscendum corpora, signa, morbos, &eorum causas, haec discimus. praeterea ad praenoscendum, &curandum.