Latin
I. HEURNII
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 125
Unproofread scanNot analysed yet
Quod ibi tum superest, in seminis abit materiam. Nam testes, per vasa semini dicata, à vena cava &arteriis sugunt putum purumque sanguinem; haec iterum ab aliis venis ac arteriis grandioribus; quae iterum ab exilibus proliliciunt; quae nutricatum deferunt singulis partibus, &ex illis bibunt id quod restibile est ex nutricatis solidarum partium. Ita ex quatuor succis, qui in semine sunt, gignitur homo. quod semen cum misceatur cum semine menstruo (in quo oculis &manibus tangi possunt quatuor humores) quis quaeso tam veritatis osor hos à fabrica humana ut excludat? Cunctae quae in lucem veniunt res ex semine nasci videntur cui Deus mundi architectus vim quandam indidit, qua species quaeque perpetuarentur. Seminis itaque natura est nobis perspicienda &vis, quo sciamus, quomodo humanum corpus procreatum sit. Cum autem nihil melius rei alicuius naturam aperiat desinitione; eam scribamus duplicem: unam brevem, memoriae accommodam; alteram, doctrinae causa, paulo prolixiorem. Semen est corpus spumosum, in testibus elaboratum, procreandi hominis causa. Vel, est corpus similare spumosum, dilabens à toto corpore, in testibus elaboratum, quod in uterum eiaculatur, ut ex eo homo procreetur.