Latin
I. HEURNII
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 126
Unproofread scanNot analysed yet
Hanc si definitionem explicavero, postea iure supersedebo. Dixi esse corpus similare; nam ita hoc esse demonstravit Galenus ex sententia Aristotelis, Athenaei, imo &ex sua. Nam quaelibet vel minima pars seminis est semen; etiamsi quod primo prodit crassius sit, quam quod ultimo. Diximus, esse Corpus spumosum: ita Galenus lubenter amplectitur fabulam Veneris natae mari spumoso. Sed qua causa spumescit? ut Spuma nascatur, opus est corpulenta materia, &vaporosa: &ut talis materia agitetur motu, vel calore, vel utrisque. Semini est corpulenta materia, quia est excrementum ultimi nutricatus; vaporosae illi materiae loco est spiritus vitalis; non autem flatus: nam si is hic esset, non seminis eiectione animalia langnescerent plus, quam à sanguine essuso. calor iunctus motui hic, efficit in ea materia eminali spumam ex Hippocratis etiam ententia. Diximus praeterea in definitione, semen dimanare à toto corpore; ita loquitur Hippocrates libro De genitura, semen à toto corpore deciditur. hoc est, à solidis partibus, Gretiam mollibus, &ab omni humido, hoc est à sanguine, &cateris succis.