Latin
I. HEURNII
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 127
Unproofread scanNot analysed yet
itaque à toto corpore manat semen. Sed quo modo à toto deciditur? Galenus primi De semine undecimo, scribit semen non fieri ex colliquatione totius corporis, sed ex coctione sanguinis. At nonne bellum gerit Hippocrates cum sua propria sententia, qui ait àa toto fluere semen corpore: &tamen affirmat (&vita haec hoc docet) integros foetus procreari ex mutilis parentibus? Sed respondet Hippocrates, mutili parentes tot habent membra, quot filij integri. Quare Hippocratis sententia non fuit, quod semen a qualibet parte effluat, ea ratione ut ex digito patris gignatur digitus filij. Recte itaque accipiatur Hippocrates. Natura sagax non ex una parte principe voluit semen proficisci, ne concidat animal: sed ab omnibus. non tamen ut à brachio quod funditur semen, brachium gignat; quamvis, ut mox dicemus, similitudinis in brachio causa esse possit. Nam omne semen stabulatur in testibus, idque decus suum induit, quo prolificum evadit. Itaque cum Hippocrates scribit, semen à toto corpore venire; si intelligere id velimus de seminis materia, certe illa decidua est à plurimis pariibus corporis: sed procreatricem vim bibit à testibus. Sed quo modo mutilus pater rifert integri pueri membra? δυράμει dico ea habet. quia in semine à toto deciduo, quod excultum est in foecunditatem à testibus, ea vis indita est, qua totum puerum procreet.