Latin
I. HEURNII
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 129
Unproofread scanNot analysed yet
Nec id reclamat Galeno, secundi* De semine quarto, dum De usu in vasis semini dicatis hoc elaborari scripart. 11. bit. Non enim propterea credendum est, perfectius in testibus non effingi: argumenTestes sato sunt Eunuchi; nam hi, etiam illaesis vaciunt Temen. sis spermaticis, non gignunt. &his abripitur corpus in alienam qualitatem; quod insigni testium vi spoliati vivant. etenim testes non aliter vim suam trajiciunt per totam corporis oeconomiam, quam vis vitalis &animalis. Vt autem haec pars Definitionis recte intelligatur tria enarrabo, primum, quo tempore haec vis elaborandi semen floreat in testibus. secundum, quo modo semen alliciatur à toto corpore ad testes. tertium, num semen exacte in testibus foecunditatem bibat. Scribit Hip. 6. Epid. 1. pocrates hanc vim in testibus efflorescere. dum hirciunt homines, hoc est ea aetate, qua vocem graviorem edunt, &venerem agnoscere incipiunt; nimirum à decimoquarto anno. Quo vero modo alliciatur semen ad testes à toto, difficile scribi potest: puto tamen id fieri non alia vi, quam tali, qua pharmaca adducunt purgandos succos. &quare hos trahunt pharmaca? protter propter similitudinem qua illis consoctabilia sunt.