Latin
I. HEURNII
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 130
Unproofread scanNot analysed yet
talis similitudo est inter testes &sanguinem coctum seu semen. Et vt pharmaci vis venit ad humores ducendos, non aliter vis testium ad sanguinem coctum: nam totum haec vis corpus pervadit: &in testibus viget sincerissima seminis qua litas. Num vero exacte in testibus foecunda vi imbuatur semen, iam indagandum. Dicimus foecundari semen à testibus, non tamen exacte. imo idonea esse deben materia ea quae accipiet vim formatricè &in testibus elaborari, quò hac vi rigetur à testibus. Verum testes ipsi hac vi perfunduntur, à toto& à partibus principibus, &maxime à spiritibus vitalibus. ob id scripsit Galenus, semen plene rigari ac perfundi spiritu vitali cum elaboratum est in testibus. Itaque vis illi formatrix semini elaborato in testibus affunditur maxime à spiritu vitali. Et hoc forte voluit Aristoteles, ubi scribit semen esse foecundum propter spiritum. Foecundum semen intelligit, quod decoratum est vi formandi. Sed cur ob spiritum est semen foecundum? quia, inquit Aristoteles, in semine est vis respondens elemento stellarum: quia sicut generat coelum &conservat elementa; à pari haec vis generat& conservat semen foecundum. Si itaque semen foecundum est ob spiritum vitalem quod vis procreatrix in semine stabulatur, itaque haec vis affluet testibus. Diximus praeterea in Definitione: id in Quo mouterum eiaculari: per uterum intelligi1o excipiatur mus eius collum &internum spacium. Seatero.