Latin
CAPUT II
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 133
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT II. De Foetus formatione. &de Secundinis. de Temporibus foetus. Num mas vel foemella gestetur. CUPEREST ut de foetus formatione agamus. Dicimus foetum fabricari formatrice vi, quam vocat Galenus vegetabile principium. Et tamen de hac vi formatrice dubitare videtur Galenus: verum secundi De temperamentis ultimo formatricem hanc agnovisse videtur. Scribit ibi Aristotelem dubitasse, utrum haec vis formatrix prodeat ex elementis; hoc est, num sit ex temperie calidi, frigidi, humidi, &sicci: vel num potius sit quid aliud ab elementis. Credendum est, inquit, cum calidum, siccum, humidum, frigidum, sint instrumenta foetus formationi dicata, formam quid aliud esse ab elementis &à temperamento: &quod temperies accedit ad foetum efformandum ut instrumentum. &agens 134 INSTITUT. MEDICINAE. &agens secundarium: sed vis formatrix haec, prodit ex forma parentis, tanquam princeps actionis. Haec itaque vis effingit foetum, at non ex quavis materia, sed ex sanguine, &utriusque parentis semine: Et hac etiam lege, ut non cunctae partes ex eadem materia prodeant, nec ut eodem tempore proferantur.