Latin
CAPUT II
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 134
Unproofread scanNot analysed yet
Ne quid confundamus, primo de membranarum productione agam, quibus involvitur foetus, mox ad foetum me vertam. Tres sunt membranae quibus includitur foetus. Prima appellatur choroides, extima omnium: haec utero adnascitur orificiis vasorum, hoc est osculis venarum &arteriarum: quo huius combinationis beneficis haec membrana plurimam venarum &arteriarum sobolem accipiat. Tota haec soboles tandem in binas venas totidemque arterias abit, quibus advehitur nutricatus foetui. Haec membrana non cingit totum foetum, sed, instar fasciae, tantum pectoris &abdominis partem. Fabricata fuit haec tunica ex utriusque parentis seminis parte impuriore. Huius internae parti adnectitur allantoides membrana, quae fabricatur ex semine muliebri solum, cum in profundum uteri projiciatur; &totum foetum cingit. rigatur venis &arteriis; quibus adnectitur secundinis, hac est chorio. &cum secundina non involvat totum foetum, haec allantoides ultra chorion haeret utero, non autem adnascitur utero ut chorion, sed illi adhaeret solum. Hac memVrinalis enim brana servatur lotium. meatus prodit à fundo vesicae foetus, &pervenit ad cavitatem illam quam efficit allantoides &amnios.