Latin
CAPUT III
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 143
Unproofread scanNot analysed yet
Validum voco semen crassius, siccius, calidius. Si itaque mixtum semen utriusque parentis debile fuerit, tenue, aquosum, foemina progignetur. Sin alterius parentis semen vegetum efflorescat, alterum vero imbelle; si superarit imbelle, sive ex viro sive ex muliere exilierit, foemina siet. si robustius superarit, mas gignetur; si utrumque aequali robore splendeat, fiet hermaphroditus. Monuit Hippocrates, imbelle foemineumque semen à patre prodire posse, ut &validum ex muliere: quamvis hoc rarius fiat. Vsus haec notavit. nam quidam mariti ex uxore solas foemellas gignunt: cum aliis congressi, &mares procreant; quia semen meretricis huius robustius est uxoris, &uterus calidior. ita mulier cum apud primum maritum foeminas proferret, interdum ex secundo masculos; quia iungitur calidiori mari. Quare ex semine patris producitur &foemella: &ex matre masculus. nam ab eodem homine semen vegetum, &languidum etiam effluit in una venere, ita ut postrema, eiaculatione imbecillius prorumpat semen: ut uno concubitu &masculus &foemineus foetus seminetur.