Latin
CAPUT III
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 144
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quaenam est causa quod masculi cubent in dextra uteri parte, foemina vero gignatur in sinistra? Quia dextra pars est validior sinistra, ob hepatis situm, &vasorum irrigationem: nam ampliores vena dextram uteri partem pervadunt, unde calet dextra pars uberius. praeterea calidius semen excidit dextris mulierum &virorum testibus. Fieri tamen potest ut à dextro teste profectum semen sinistrae uteri parti inferatur; ita à sinistro viri teste in dextram uteri partem elidi poterit. Vnde videtur quod uterus potior in hac re est semine: nam novem menses is à foetu habitatur: sed tam diu non perennat sement imo post sex dies hoc commigrat in aliam ideam rubram &carneam. Itaque robustum semen eiectum in sinistras, earum frigidiore habitu languescet ac effoeminabitur: ex adverso languidius s men dextris ab utero acceptum, vegetabitur ac virescet in virum. Attamen, ut scribit Galenus, plerumque dextris mares gestantur partibus uteri.