Latin
CAPUT IV
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 147
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT IV. De Foetus conceptione. quo modo ea fiat. Semen quodnam foecundum. quibus opus ad conceptionem. ED videamus iam quid sit conceptio, &quo modo ea fiat. Conceptio est vivificatio seminis foecundi, ad formandum foetum. suffecerit illa: sed ut omnia includamus mox notanda, addamus, Prodiens à proprietate corporis uteri; concurrente maris &foeminae concubitu, propter speciei conservationem. Haec historia serie quadam à nobis explicabitur Primo itaque indagabimus, Quo modo fiat conceptus. secundo, definitionis partes enarrabimùs: nam causam insanae libidinis, scholae parcens, omittere volui. Modus conceptionis hic est, cum iungitur foemina viro, vir eiicit semen in collum uteri: foemina in uterum; &in eius collum. Vteri collum tunc aperitur, &prolectat semen, ac id arctissime amplectitur. Et tunc proprietas uteri pecularis, agens in geminum illud sementum, efficit in foecundo illo naturae horto unum corpus ex utroque semine, &vivum semen.