Latin
CAPUT III
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 146
Unproofread scanNot analysed yet
Ita aliqua pars in liberis matrem refert, alia patrem, ut copiosius illud ex parentis utriusque partibus affluxit semen. Hinc est quod morbosi parentes tales etiam proles proferant, surdi surdastros, caeci caecos. Haec est causa similitudinis. Sed quo modo semen in causa erit dissimilitudinis? Galenus refert cunctas causas in semen. inficitur interdum semen, tempore veneris, vel ingravidationis, valida ab imaginatione parentum. ut si pater, dum hoc agit, imaginem quandam valide conceperit mente, filius huius characterem exprimet: sin matris imaginatio fortior fuerit hanc testabitur effigie sua foetus: ut si Aethiopem cogitet, quod de Chariclea narrat Heliodorus, quae alba, ex Aethiopissa nata fuit. Ita ἀμέσας semini indetur talis vis. alias μέσως, per sanguinem mulieris, cum imaginatio post conceptum inficit foetum. Cùm nimirum tunc imaginatio mulieris sanguinem foetus nutricium inficit: nam in eo non solum est principium materiale, sed etiam effectivum: &alumno suo imprimis hic sanguis conceptam à matre imaginom. Ira Ita si mora petet ingravidata vehementer. vi imaginationis fortis, imprimet semini &sanguini menstruo notam. ita, ut dicit Hippocrates, si carbones petat ingravidata, &hos comedat, in capite nota erit carbonis. dicit in capite: nam ibi habitat imaginatrix.