Latin
CAPUT IV
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 149
Unproofread scanNot analysed yet
Semigiti ted by Ge Seminis foecundi nomine intelligo copiosum, quod per uterum expandi queat, &propterea lentum, &non aquosum, ne effluat; calidum, in quo formatrix vis splendeat: quo fiat ex gemino semine corpus unum vivum, in quo sit motus principtum unum, ut docet Galenus decimiquarti De usibus partium septimo. Diximus in definitione, ad formandum foetum: nam, ut scribit Galenus, vegetabile principium est in semine: hoc est, formatrix, quae effingit venas, arterias, nervos, ossa, &cateras spermaticas partes. In definitione posuimus, prodeuntem vim ex proprietate corporis uteri. Haec enim proprietas principatum gerit inter vivificandi organa: quamvis alioqui eucrasia quadam opus sit utero: hoc est, ut calidum nativum suam eclampsin ibi habeat. quod est instrumentum adjuvans: nam si intemperie valida tactus fuerit uterus, non concipiet, non aliter ac in hepate haematosis immemor redditur sui officii, à soluta temperie, si stupeat calidum nativum eius; quod secundarium est eius muneris instrumentum. Ita etiam in utero evenit; in quo tunc etiam retentrix vis sese erigit; &clauditur vehementer os uteri: nisi superfoetatio fiat. Diximus in definitione, concurrente maris &foeminae concubitu. Duo hic explicunda, Num opus sit congressu: dein quibus ille absolvatur. Galenus secundo de semine quaerit, cur opus sit foeminae mare, cum ipsa semen foecundum gignat? Cum eodem respondemus, foemina non solum conceptu gaudet, sed etiam foetus nutritioni vacat: hinc illi evenit copia sanguinis: sanguinis autem copia est illi à frigore: &propterea non adeo foecundum semen profert: igitur illi opus est viro.